Texts

Erfurt, Universitätsbibliothek, CA 2º 115: ff. 1–191: I, III.

Rome, Vatican Library, Ottob. lat. 446: II-III.


Cf. An online repertory of commentaries on Peter Lombard's Sentences commentaries, U. Zahnd (coord.), URL=<https://rcs.philsem.unibas.ch/dev/quickeditexpr.php?oid=100266>

Cf. F. Stegmüller, Repertorium Commentariorum in Sententias Petri Lombardi, Würzburg 1947, p. 96 (n° 215). 

V. Doucet, Commentaires sur les Sentences : supplément au répertoire de M. F. Stegmüller, Florence 1954, p. 29 (n° 215).


<Fastini de Asta Expositio trium priorum librorum Sententiarum>

transcrivit Alexander Baumgarten

 

<q. 1. Utrum dictis theologiae quilibet veritates ratione sine dubio teneatur assentire> 

            [1ra] Ad exercitium studentium in sacra theologia proposui in unum colligere quae disputare intendebam super libro Sententiarum, quia scripta velociter labuntur de mente nisi carta tenax retineat <et> memoria brevis non retinet multum grandem multitudinem dubiorum. Ideo in principio libri quaero istam quaestionem: utrum dictis theologiae quilibet utens ratione sine dubio teneatur assentire.

            Et arguitur quod non, quia assentire dictis quae sunt contra rationem non est in potestate nostra. Sed dicta Sacrae Scripturae sunt contra rationem naturalem, nec homo potest illud considerare, scilicet quomodo tres personae sunt una essentia, et sic de multis aliis quae <ibi> continentur. Igitur assentire talibus non est in potestate nostra. Maior probatur, quia aliter assentire talibus quae sunt contra experientiam naturalem esset in potestate nostra. Et sic sequitur quod omnis habens digitum in igne posset assentire isti quod non habet digitum in igne et posset, quando vigilat, credere quod dormiret et credere illud quod placet sibi, sed non experitur hoc quod sic posset credere et non credere indifferenter. Igitur nec similiter poterit credere contra omnem rationem.

            Ad oppositum arguo per illud Apostoli: impossibile est sine fide placere Deo[1], igitur quilibet tenetur habere fidem et per consequens qui<li>bet tenetur assentire per fidem dictis theologiae. Et illud similiter patet per beatum Augustinum, De fide ad Petrum: "Fides est omnium bonorum fundamentum salutis initium sine qua nemo ad filiorum Dei numerum pertinet, nec gratiam iustificationis acquirit, nec gloriam aeternam possidebit. Est via ad patriam sine qua omnis labor vacuus est"[2].

            Ad istam quaestionem primo videbo de assensu theologico, secundo de dictis Sacrae Scripturae, tertio quomodo tenemur assentire.

            Quantum ad primum pono aliquas propositiones de assensu theologico. Prima est ista, quod assensus theologicus non distinguitur a propositione sacrae theologiae. Probo illud, quia, si assensus theologicus distinguatur a propositione theologica, sequitur quod assensus theologicus per Dei potentiam posset esse sine quacumque propositione theologica. Sed consequens est falsum, quia tunc posset assentire quis sine aliqua notitia complexa, quod est falsum.

            Item, si assensus theologicus distingueretur a propositione theologica, tunc propositio theologica non esset in se intrinsece fides, sicut est intrinsece propositio geometrica, scientia et notitia. Sed illud est falsum, cum ita sit quod propositio theologica sit fides, et fides sit ille assensus. Sequitur quod assensus theologicus non distinguitur a propositione theologica.

            Ex ista sequitur quod propositio theologica proprie loquendo, quae est assensus, non est nisi propositio naturaliter significans. Nam ipsa intrinsece est assensus vel dissensus et omnis talis naturaliter significat.

            Secundo sequitur quod assentiens et non assentiens dictis Sacrae Scripturae, licet possint formare propositiones quae idem significant, tamen illae propositiones non sunt eiusdem speciei. Probo illud, quia similiter aliquis infidelis formaret istam: 'Christus passus est' et aliquis fidelis credat quod Christus passus est, formando quod 'Christus passus est'. Illae tales propositiones specie distinguuntur, quia una realiter est assensus, et alia non est assensus, quia alius non assentit per illam.

            Ex qua deducitur quod, si unus sciret totam Scripturam in memoria sua, non tamen propter hoc deberet dici theologus, quia, posito quod esset unus infidelis quae sciret fidem christianorum, ipse sciret ex dictis Sacrae Scripturae multa deducere et sciret omnia quae continentur in fide et sciret respondere ad argumenta quae fierent contra fidem, et tamen non diceretur theologus, quia non haberet aliquam propositionem theologicam, quia propositio theologica proprie est assensus. Unde, si unus sciret omnes propositiones geometricae in mente, non propter hoc esset geometra, si illis non assentiret vel oppositis dissentiret. Ex illo ulterius deducitur quod, licet unus fidelis formaret omnes propositiones quas habet infidelis, non tamen propter hoc esset infidelis. Unde infidelitas est assensus quidam respectu falsi vel dissensus respectu veri determinati per Ecclesiam, et per consequens aliqua propositio falsa in se intrinsece est assensus et aliqua in se intrinsece est dissensus, aliter non esset in se intrinsece infidelitas vel fidelitas, quod est falsum. Ex quibus ulterius patet quod, si aliqua propositio in mente sit quae non est assensus vel dissensus, non est propositio naturaliter significans rem, sed magis naturaliter significans scriptam vel ipsam vocem: quemadmodum si audirem unum graecum et retinerem propositionem graecam in mente mea non intelligendo quid vellet significare, non diceretur illa propositio talis similitudo rei, sed vocis auditae, et sic non esset eiusdem speciei propositio in mente graeci et propositio in mente mea. Ex omnibus istis patet quod non est inconveniens quod duo contradictoria sint in se et intrinsece apprehensiones et assensus, ut istae duae 'Christus est incarnatus' in mente fidelis et 'Christus non est incarnatus' in mente infidelis. Et sic non est inconveniens quod una propositio habeat duo contradictoria specie distincta, quia potest habere unam quae non est assensus nec dissensus nec utrumque quamformat fidelis, 'Christus non est incarnatus'. Nam illa [1rb] quae est signum et assensus istius quod '<Christus> non est incarnatus' non potest formare fidelis ita quod similis sit fidelis et formet illam.

            Alia propositio est ista et principalis quod magis assentiendum est ex assensu theologico propositioni ut est dictamen <rationis> quam illi ut est Scriptura. Probo illud, quia nullus potest credere oppositum dictaminis rationis sine peccato, et aliquis potest credere aliquando oppositum Scripturae sine peccato. Ex quo illa Scriptura non est mihi aliunde manifestata, ut pono per totam, immo non assentio Scripturae ut est Scriptura nisi propter dictamen rationis, quia ratio dictat quod illa Scriptura est vera et non esset sic scriptum nisi per homines scientes. Et ratione istius dictaminis debet adhaerere Scripturae ut quia scit quod Ecclesia hoc tenet quod dicit ista Scriptura.

            Ex isto patet quod dictamen rationis non est nisi propositio dictans quod hoc est fiendum vel hoc non est fiendum. Unde dictamen illud, si est respectu affirmationis, est assensus istius quod sic est. Unde sequitur quod omne dictamen est assensus vel dissensus, et sic est actus intellectus. Ex isto sequitur quod omnis qui dicit quod est credendum[1] Deum esse ipse credit Deum esse vel assentit quod Deus est sicut immediate[2] se conformat dictamini per actum intellectus, licet non sit necesse quod immediate se conformet dictamini[3] per actum voluntatis, ut si ille dictat quod Deus est diligendus ipse non immediate Deum diligit, sed bene assentit quod Deus est diligendus[4], quia assensus non distinguitur ab illo dictamine, ut patet.

            Alia propositio est ista quod nullum consilium intellectus est assensus vel dissensus vel propositio quae sit naturalis similitudo et notitia rei. Patet illud, quia, si consilium diceretur assensus, tunc, antequam esset completum, esset assensus et sic, si debet inquiri veritas, iam assentimus per consilium. Item per consilium habetur ipse assensus, igitur consilium nondum est assensus. Item ante omnem assensum intellectus ipse consiliatur, igitur, si ponatur consilium, una propositio non dicetur assensus vel dissensus.

            Sed pono hic quod consilium intellectus non debet dici una propositio cathegorica[5], sed magis debet dici quoddam aggregatam ex affirmativis et negativis et est quaedam discursus ex multis compositus. Et sidicam unum assensum ypoteticum 'Est homo asinus? Non est asinus, quia est rationale', ecce quod assentit quod non est asinus quia habet assensum quod est rationale et sicut concludit quod est homo; et sic causatur assensus ex consilio, scilicet ex syllogismo illo. Ideo consilium non potest dici una propositio cathegorica et sic nec consilium potest dici assensus[6] cathegoricus, sed bene ypoteticus, quia omnis syllogismus est assensus. Si sic, ita quod sit bonus sive malus, quia et consequentia bona sive mala potest dici assensus, sicut et propositio vera vel falsa potest dici assensus.

            Alia propositio: quod in mente dissensus[7] non distinguitur ab assensu. Probo, quia ad hoc quod dissentiamisti 'homo non est' sufficit assentire isti 'homo est', et sic assensus unius est dissensus oppositi, nec est dandus dissensus quae non sit assensus. Item si volo dissentire quod 'homo non est' immediate verto me super hoc quod 'homo est' et sic dissentio, sed, si praecise considerarem quod 'homo non est', non dissentirem.

            Ex istis deduco quod nullae negativae habent assensus distinctos ab affirmativis, quia nullus immediate assentit negationi, sed semper vertit se super positivum et tunc assentit et sic, vertendo me super istam 'homo est animal rationale', assentio quod non est asinus. Vel si ponamus quod aliquis dissensus est negatio illa vel assensus, nullus talis potest esse prius in mente, quia nullus talis est propter assensum. Unde est de dissensu et assensu sicut est de velle et nolle, quia non videtur quod sit ponendum tale nolle distinctum a velle, quia volendo habere vitam aeternam nolo habere miseriam sine positione alterius actus. Unde hoc experitur quod cum quis videt miseriam immediate vertit se super bonum illud appetendum, et tunc dicitur quod fugit miseriam vel nult miseriam et tamen per nullum alium actum elicit istae nolle miseriam[8] nisi per[9] velle respectu boni. Igitur similiter debet dici de dissensu respectu negationis sicut de nolitione, quia videtur esse idem iudicium de uno et alio. Sed ita est quod sufficit ad fugam prosequi illud et non elicere alium actum circa illud. Unde praesentato sibi illo elicit actum circa aliud, et ex hoc dicitur fugere et nolle illud.

            Contra istas propositiones probo quod assensus theologicus distinguatur a propositione theologica, quia ita est quod propositio theologica potest esse sine assensu theologico, igitur illa intrinsece non est assensus. Probo antecedens, quia omnem propositionem quam potest formare fidelis potest formare infidelis ipso remanente infideli. Igitur, cum ille non habeat assensus respectu articuli theologici, sequitur quod propositio illa intrinsece non est assensus theologicus.

            Item arguo sic: si ita esset quod illa propositio esset assensus intrinsece, sequitur quod aliquis theologus, si fieret infidelis, perdet scientiam suam. Sed consequens est falsum, quia ille theologus, si fieret infidelis, adhuc sciret defendere fidem nostram et solvere argumenta et sciret omnia quae prius scivit. Item assensus non est propositio, quia per assensum assentimus propositioni, igitur ille assensus non est illa propositio. Consequentia patet, quia ex quo <assentimus> per propositionem non assentimus sibi ipsi propositioni.

            Item talis propositio erit quando non erit assensus, igitur sequitur quod ipsa non est intrinsece assensus. Consequentia patet, et antecedens probatur, quia aliquis potest credere istam propositionem esse veram et[10] post non  credere, ut quando videt illum currentem assentit isti 'iste currit' et post dissentit illi. Igitur illa propositio non est assensus, nec [1va] potest dici quod corrumpatur illa propositio quando incipit non currere, quia eadem propositio est obiectum assensus et dissensus. Sed, si prima propositio corrumpitur, quae erat assensus, tunc illi non dissentimus.

            Item tunc sequitur quod in eadem anima possent esse duae propositiones idem significantes, unam quae est assensus et aliam quae non est assensus. Consequens est falsum, igitur, ex quo sequitur.

            Item, si ita esset, tunc aliqua propositio significans quod homo est asinus est assensus ut si aliquis credat quod homo est asinus, illa est assensus, et si alius qui credat illud esse falsum non poterit formare propositionem eiusdem speciei cum illa. Illius consequens est falsum, quia iste potest formare omnes terminos illius propositionis et omnes terminos significantes naturaliter, nam habet naturalem conceptum de asino et de homine, et per consequens poterit formare illam propositionem non solum compositam ex terminis significantes ad placitum, sed etiam ex naturalibus. Igitur illa propositio quam format ille alius est propositio quam format ille, et per consequens ista propositio quam format iste est assensus sicut illa, vel illa non est plus assensus quam ista.

            Item ille qui credit quod homo est asinus format talem assensus qui est illa propositio. Tunc arguo sic: ille qui credit oppositum et verum format propositionem eiusdem speciei, vel sunt diversarum specierum. Si sunt eiusdem speciei, igitur illa complexa sunt eiusdem speciei, si sunt diversarum specierum, contra illud, quia omne subiectum et praedicatum illarum propositionum essent eiusdem speciei, et tamen illae propositiones specie distinguerentur, quia videtur esse falsum cum illae propositiones a suis terminis non distinguantur, igitur sequitur quod talem propositionem qualem formabat unus formabit alter.

            Ad ista argumenta respondeo. Ad primum dico quod propositio theologica aliquando accipitur pro quacumque propositione quae est significans rem theologicam. Sic propositio vocalis potest dici theologica. Aliomodo accipitur propositio theologica quae intrinsece est theologica, et tunc dico quod illa talis quae intrinsece est signum significanti theologici non potest non esse theologica. Et quando dicitur quod omnem propositionem quam potest facere fidelis potest facere infidelis, illud nego, accipiendo propositionem quae intrinsece est theologica. Sed bene omnem propositionem significantem ad placitum quam potest formare fidelis potest formare infidelis[3].

Ex isto patet quod multae propositiones mentales significant ad placitum. Nam mentalis illa quam profero in mente, quae est similis voci prolatae, ut si unus alamanus proferret vocem et non intelligam quid dicat, si proferam unam mentalem similem illi vocali, non propter hoc est illa mentalis signum naturale[11] ad placitum rei, sed est signum ad placitum rei et est signum naturalem vocis illius cuius est similitudo. Et sic sequitur quod iste conceptus 'homo' formatus ad similitudinem illius vocis 'homo' significat vocem naturaliter et rem ad placitum, quia non est similitudo rei, sed vocis, et omnem conceptum talem quam potest habere fidelis potest habere et infidelis.

            Ad aliud argumentum: quando dicitur quod tunc unus theologus, si efficeretur infidelis, perderet scientiam suam, dico: concedo quod perderet scientiam suam accipiendo scientiam prout includit assensum et, si accipiatur scientiam pro habitu quo quis potest scire concludere ex una propositione aliam, non perderet illam scientiam, sed accipiendo proprie theologiam prout includit assensum respectu rei theologicae tunc concedo quod perdendo assensum perdit theologiam.

            Ad aliud argumentum dico: quando dicitur quod assensus non est propositio, dico quod non est verum, et quando dicitur quod per assensum assentimus propositioni, dico quod non assentimus propositioni, si illa propositio est assensus quo assentimus quod ita est, sed propositione illa[12] assentimus et non assentimus illi. Quid autem sit illud cui assentimus dicetur post.

            Ad aliud argumentum dico quod illa propositio, quando erit, semper erit assensus, ita quod nunquam poterit esse non assensus, immo semper manebit assensus, quamvis una propositio mentalis possit esse quae non erit assensus et illa manebit. Unde dico quod aliqua propositio est quae est apprehensio rei theologicae et alia quae est assensus rei theologicae et alia quae in se non est apprehensio rei theologicae nec assensus, sed est solum similitudo vocis. Unde bene possumus apprehendere quod ista propositio sic significat quaecumque illa sit falsa sic apprehenso significato illius propositionis per aliquam apprehensionem mentalem quam rei non assentiam, et talis potest manere absque hoc quod maneat assensus. Sed, si destruitur assensus, dico quod destruitur illa propositio quae erat assensus, ut patet ex dictis, et tunc quando dicitur quod illi dissentimus cui primo assentiebamus, dico primo quod primo assentiebam huic quod 'Socrates currit' et huic dissentio et non propositioni.

            Ad aliud argumentum dico quod in eadem anima possunt esse duo[13] habitus diversi in specie inclinantes ad diversas propositiones specie distinctas ut ad unam quae est assensus et ad aliam quae est apprehensio solum, quamvis "omnis assensus sit apprehensio et non econtra"[4], quia, si assentio huic quod 'Socrates currit', bene apprehendo quod Socrates currit, licet non sequitur, si illud apprehendo, quod assentio, videlicet non sequitur quod propter hoc intellectus possit simul illas duas formare [1vb, E] quantum ad actum.

            Ad aliud argumentum, concedo quod aliqua propositio significans quod homo est asinus est intrinsece assensus et aliqua est intrinsece solum apprehensio et nullum sequitur inconveniens et concedo quod alius qui non credit non poterit formare eandem in specie propositionem cum illa propositione quae est assensus, et ideo non sequitur aliquid ex hoc et, quando dicitur quod potest formare omnes terminos illius propositionis, concedo quod potest formare omnes terminos mentales talis propositionis quae est apprehensio, sed illa quae est assensus ultra terminos <includit> aliud et aliud, ita quod ex illis praescise terminis non constituitur nisi apprehensio. Sed hic non solum est apprehensio talium, sed etiam est assensus.

            Ad aliud argumentum, quando dicitur 'accipiamus istam quae est assensus istius quod homo est asinus et accipiamus unam aliam quam format ille qui credit quod homo non est asinus', dico quod termini illi sunt termini isti. Sed cum hoc stat quod aliud includatur in ista quam in alia et illud est assensus, scilicet totum aggregatum, vel etiam unus simplex conceptus potest significare complexe. Unde in propositione illa quae est apprehensio non est eiusdem speciei copula cum illius quae est assensus, et illa copula non est nisi unus modus coniungendi subiectum cum praedicato, et illa copula est quae facit quod ista sit assensus et illa alia non sit assensus.

            Sed contra, illud quod dicitur quod in mente assensus non distinguitur contra[14] dissensu<m>, sed per illam per quam assentio uni dissentio opposito, quia, posito quod nulli dissentiam, potest esse quod alicui assentiam, et per consequens sequitur quod illa propositio non est intrinsece dissensus. Antecedens probo, quia posito quod assentiam quod 'homo est animal' et non considerem de ista 'homo non est animal'; tunc certum est quod ego assentio alicui et tamen nulli dissentio. Igitur illa non est intrinsece dissensus.

            Item eodem modo probam de volitione, quia, posito quod diligam nihil odiendo, tunc certum est quod erit volitio sine nolitione, ut si Socrates vult comedere vel ire ad forum non habendo super aliud imaginationem quod sit odibile, et per consequens non est ponendum illud.

            Item assensus et dissensus sunt opposita, igitur si ponamus quod unus assentiat isti 'homo est asinus' et alius dissentiat isti 'homo est asinus' non poterit poni quod illa quae est assensus sit dissensus, quia opposita erunt simul.

            Item tunc velle esset nolle et aliquod nolle esset fruitio. Consequens est falsum, quia nolle est propter aliud. Item tunc odium esset dilectio, et sic dilectio Dei esset odium. Sed ista omnia sunt impossibilia.

            Item qua ratione una volitio esset nolitio eadem ratione quaelibet, et sic sequitur quod omnis dilectio esset odium.

            Ad ista respondeo. Ad primam dico quod possibile[15] est quod in se propositio illa[16] est assensus, sed non est dissensus nisi cum apprehensione oppositi. Unde si apprehendatur ista 'homo est asinus' immediate assentio quod homo non est asinus et[17] illud sic assentire est dissentire illi, vel si apprehendam istam 'homo non est asinus' et debeam isti dissentire, tunc formabitur in me assensus quod 'homo est asinus'. Ideo dico quod illa non dicitur dissensus sine apprehensione oppositi, cum tamen dicatur assensus sine apprehensione cuiuscumque extrinseci. Ideo dico quod aliquando potero assentire absque hoc quod dissentiam, sed non econverso, quod possim dissentire sine assensu. Ex quo patet quod ista est semper vera 'dissensus est assensus stante constantia subiecti' licet ista non sit vera 'omnis assensus est dissensus'.

            Ad aliud argumentum, quando ponitur de nolitione, dico quod volitio non dicetur nolitio sine apprehensione oppositi, sed si ita sit quod aliquis apprehendat amaritudinem cupit oppositum, et illud est nolle oppositum vel fugere oppositum, et hoc accipiendo nolitionem prout est fuga talis et illa nolitio non dicitur esse fuga nisi apprehendatur oppositum, quia non dicitur fugere oppositum nisi apprehendat oppositum, et per consequens sequitur istud quod non dicitur esse fuga nisi apprehendatur oppositum.

            Ad aliud argumentum, quando dicitur assensus et dissensus sunt opposita, dico quod non omnis assensus cuilibet dissensui contrariatur, sed alicui sic et alicui non. Unde assensus quo assentio isti quod hoc est asinus contrariatur isti dissensui quo dissentio[18] quod 'homo est asinus' et est ille assensus quo assentio quod homo non est asinus. Ideo non sequitur aliquid inconveniens.

            Ad aliud argumentum, quando dicitur quod aliquod nolle esset velle, dico quod ipsum velle dicetur nolle cum apprehensione oppositi, sed non dicitur nolle nisi apprehendatur oppositum. Et quando dicitur quod nolle non est fruitio, verum est quod nolle non est fruitio prout nolle. Unde, quia velle cum apprehensione oppositi habet rationem fugere, non dicitur proprie esse fruitio, sed prout est prosecutio dicitur fruitio, sed non prout dicitur fuga: ideo dico quod non sequitur aliquid.

            Ad aliud, quando dicitur tunc odium esset dilectio, dico ad istud quod odium aliquando accipitur pro una volitione boni [2ra] et apprehensione alicuius nocivi, ut si apprehendam mihi utile et velim illud, et apprehendam aliquod malum mihi possibile inferri per talem, si hanc illud bonum volendo <ut> bonum meum moveor ad impediendum bonum illius sine alio actu, ut patet etc.

           

 



[1]credendum] in add. sed del. E

[2]immediate] format add. sed exp. E

[3]dictamini] voluntatis add. sed exp. E

[4]diligendus] in marg. a.m. E

[5] cathegorica] theologica scr. sed corr. in marg. E

[6] assensus] habitus sed scr. sed del. E

[7] dissensus] distensus E

[8]nolle miseriam] in marg. a. m. E

[9]per] sup. lin. E

[10] et] posibilis non credere scr. sed del. E

[11]naturale] in marg. E

[12]propositione illa] propositioni illi a.c. E

[13] duo] diversi add. sed corr. E

[14]contra] corr. a.m. ? E

[15]possibile] impossibile scr. sed corr. E

[16]illa] propositio add. E

[17]et] ille scr. sed del. E

[18]dissentio] assentio scr. sed corr. sup. lin. a. m. E



[1] impossibile - Deo] Hebr., 11, 6

[2] fides - possidebit] Cf. Fulg. Rusp., Fid., 1, p. 711, l. 8-13

[3]quam - infidelis] Ioh. de Miric., Lec. sup. Sent., I, q. 7 [24]

[4] omnis - econtra] Ockham, Quodl. septem, III, q. 3, p. 234, l. 35

news

Site launched in July 2016